In libro magistri Gauteri Mahap de Nugis Curialium distinctio prima; assimulatio curiœ regis ad infernum. Cap. primum.
In tempore sum et de tempore loquor, ait Augustinus,* et adjecit, nescio quid sit tempus. Ego simili possum admiratione dicere quod in curia sum, et de curia loquor, et nescio, Deus seit, quid sit curia. Scio tarnen quod curia non est tempus; temporalis quidem est, mutabilis, et varia, localis et erratica, nunquam in eodum statu permanens; in recessu meo totam agnosco, in redditu nihil aut modicum invenio quod dereliquerim, extraneam video factus alienus. Eadem est curia, sed mutata sunt membra. Si descripsero curiara, ut Porphyrius diffinit genus,† forte non mentiar, ut dicam earn multitudinem quodammodo se habentem ad unum principium. Multitude certe sumus infinita, uni soli piacere contendens; et hodie sumus una multitudo, cras erimus alia; curia vero non mutatur, eadem semper est; centimanus gigas * est, qui totus mutilatus totus est idem, et centimanus hydra multorum capitum, qui labores Herculis cassat et contemnit, invictissimi manum athletæ non sentit, et Antæo felicior matrem habet terram,† pontum, et aera, non allidere ad pectus Herculis, totus ei vires multiplicat orbis. Cum ille h … nus Hercules voluerit, fiat voluntas.